monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 1, 18
SILO POMPEIUS hoc colore: movit, inquit, me quod nihil suo iure, nihil pro potestate, quod tamquam patruus accessit. ego vero non expectavi verba, non preces: complexus sum et osculatus sum patrem. dedi alimenta: hoc unum crudeliter feci, quod dixi fratrem dedisse: non alere sed exprobrare visus sum. TRIARIUS hoc colore: timui, inquit, si non aluissem, ne abdicarer a patre; sciebam, quomodo illi placuissem. ARGENTARIUS hoc colore: accessit, inquit, ad me pater obrutus sordibus, tremens deficientibus membris; rogavit alimenta: interrogo vos, iudices, quid me sic facere oporteat, nam istum non interrogo: scit, quid facturus sim. Non patiar, ut alteri patri faciam iniuriam, alteri invidiam. Cum vetuisset me alimenta praestare, si qua est fides, non putavi illum ex animo vetare: lenocinatur, inquam, gloriae meae, ut videar patrem etiam prohibitus aluisse.